Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 35
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/35/ neque eis esse naturalem, ut probavimus.

Hinc Dei providentia circa inferiora haec

perspicue satis intelligi cognoscique potest.

 

 

EXERCITATIO VI

Probat divinam providentiam ex oraculorum responsis.

 

Lapideas Deorum statuas, de futuris rerum

successibus et eventibus, vaticinia

quaedam edidisse compluries apud Historicos

legimus. Illud autem Dei providentiam

singularem circa haec inferiora vel

maxime demonstrat. Nam illa saepius ut

edita sic facto ipso contigerunt, neque tamen

naturaliter effecta esse quisquam ausit

asseverare, cum Naturae longe excedant vires:

ab aliqua ergo substantia, supernaturali

praedita facultate, cuius permissu illa edita

fuerunt.

Nicolaus Machiavellus, Atheorum facile

Princeps, in Commentariis ad Titum Livium

et in perniciosissimo libello De Principe, vernaculo

idiomate conscriptis, existimavit

haec omnia falsa esse et a Principibus ad

incautae plebeculae instructionem conficta ut,

quam ratio non posset ad officium, religio

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES